Isaiah 29

ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. ID. Cum potentissima esset, repugnantibus caecis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus. . Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam. etc. ID. Phytonissa quae erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo daemonem suscitavit: et hujusmodi futura praedixit in populo illo. Mania, insania, unde manichaeos, manthos, divinatio. . Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum. . HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisaeos prophetia dirigitur. . Haec impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum. . ID. Dominus in Evangelio Matthaei utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes praecepta hominum atque doctrinas. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret. ID. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar. etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: Rom. 9. HIER. Modicum et breve ex quo hoc praedictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, aeternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus mons in Phoenicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro. . Daemones conati sunt, etc., usque ad Scribae et Pharisaei declinaverunt frustra a justo, dicentes: Joan. 19.. De igne Chaldaeorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum dicitur. . .